Spiritual Experiences (Odhner) n. 1177

Previous Number Next Number See English 

1177. De turba in coelo interiore

Eram obsessus intus in capite, circa regionem palati interioris, quasi a quodam spiritu, qui imperium tale in me habebat, ut vix aliter cogitare potuerim, quam is in me, quod percepi manifeste, nec aliter loqui, nam redigebat me in statum similem sui. Quamdiu autem extra caput, tametsi tenebat {1} caput [ad] sinistrum, seu temporis sinistri regionem, non talis potestas erat, quare alii {2} fuisse constare potest, qui extra quam intra, et aliud quoque quasi regimen; cumque non possem vix aliter cogitare, quam secundum illius spiritus regimen et statum, nec fere aliter loqui, tametsi coacte, quod percipi potius ab aliis, quam a me potuit, postea audivi, quod dum homo intus ita obsidetur, quod tunc non possit aliter quam secundum ejus statum et nutum agere et loqui, hoc continuabatur, ut reor, per bihorium seu plus temporis. @1 ms. tenebant$ @2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church