1178. Sed audivi, quod in me non esset spiritus agens, sed certum quoddam domicilium angelorum interioris coeli, qui habitant, respectu hominis, ad distantiam antrorsum, sed sinistrorsum, aliquantum altius quam frons hominis, suntque ii, qui non intimiora possunt tolerare, sed manere cupiunt in solum interioribus, ex varia causa, sicut cum dicitur Dominum regere universum, ac nihil bonum dari in homine, sed omne bonum esse Domini proprium: tum quoque dum dicitur, quod homo, spiritus, angelus ex se nihil agere possit, sed modo organum sit vitae, tunc id non tolerare possunt, sed ex semet quoque agere volunt, sic sibi tribui vires agendi etiam bonum; iidem quoque in bonis, quae in vita ex Domino, egerant, tribuunt [sibi] {1} meritum, sic justificationem quoad partem, ut nunc inferre volunt; et similia, quae intimiora sunt: caeteraque {2}[non tolerare possunt] angeli interioris coeli, in certo quodam domicilio. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 J.F.I. Tafel caeterique$