Spiritual Experiences (Odhner) n. 1188

Previous Number Next Number See English 

1188. Cum itaque intimiora aversantur, ii qui cum iis in simili mansione fuerunt, sed remanentes, dicebant, quod nunc animadvertant errores suos, nempe quod simpliciter ea esse putent, quae sunt externa, et paulum aliquid, quod est interius, nempe spirituale copulatum cum naturali, quod absque naturali non admittunt, nec sciunt, quia ex naturali {a}, quod aliquid sit. Quibus dicere dabatur, quod in singulis ideis naturalibus sint innumerabilia et ineffabilia, quae sibi praecludunt, dum non admittunt intimiora, et quia ineffabilia, non ita in ideam naturalem cadunt, quae etiam modo spirituali repraesentare iis dabatur, per occlusionem unius ideae, quae tunc sicut nigri puncti apparuit, sed cum recluderetur, patuit sicut universum, ad Dominum ducens, ita dictum, quod in quacunque idea, quae ducitur a Domino, sit imago totius coeli, quia ab Ipso, Qui est Coelum.1748, 6 Martius. @a h.e. quia [hoc spirituale] ex naturali [est]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church