Spiritual Experiences (Odhner) n. 1189

Previous Number Next Number See English 

1189. Quod regionem palati superiorem tenerent [1177], ideo venit, quia ibi loci corporea {1}, ut sanguis, ascendunt in cerebrum, ac ibi quoque descendunt, sic ut sit locus quasi diversorii, quare etiam conclave suum, in quod remoti [1183], vocabant diversorium, inde naturalia, quae comitantur, et quidem intra cranium, nec a naturali faece sanguis repurgatur, quam in cerebris: inde quoque sinistrum genu tunc occupabant, quia amores talium ut voluptates significantur per sinistrum femur, et sinistrum genu, et planta dextri significat corporea talia, quibus adhaerent.1748, 6 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. corporeum$

De angelis, qui delectantur intimioribus, sed non volunt ut homo iisdem delectetur

1184. Sunt angeli boni, antrorsum, versus dextrum paulum, ad aliquam distantiam, qui fluviali modo et dulci loquuntur, in quibus nihil aliud observavi, erroneum, quam quod putarent, non delectari debere hominem intimioribus, quia sic ii perderent jucunditatem, quam inde haberent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church