Spiritual Experiences (Odhner) n. 1190

Previous Number Next Number See English 

1190. De sensu interiori, intimiori ac intimo Verbi

{1} Apparuerunt mihi infantes, puellares, prima ante faciem meam paululum sinistrorsum, ad paulam distantiam sedens, facie paulo sanguinea, ut facies humanae pleraeque, ad flavum vergente {2}, sed oculi erant rubri, sic morbo oculorum qui debiles erant laborans {3} [erat] {4}, dicitur quod sederit, haec subito apparuit, et subito evanuit, sed usque satis exstans [erat] {4}; haec puella significabat sensum interiorem Verbi, quae ideo tali facie erat, quia a corporeis quae sanguinea faciei erant, et a naturalibus quae flava faciei erant, trahit sua; oculi debiles, rubentes, significant fidem intellectualem eorum, quae non est vera fides. @1 1185 ad 1189 conformiter auctoris indiciis post 1183 apparent $ @2 ms. vergens$ @3 ms. laborens$ @4 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church