Spiritual Experiences (Odhner) n. 1200

Previous Number Next Number See English 

1200. Cogitare quoque mihi dabatur, num aliqui, qui hodie nascuntur, in intimum coelum, possent intromitti, quia haereditaria mala ita sunt multiplicata, sed in cogitatione videbar mihi responsum habuisse, quod qui hodie nascuntur in hac tellure, in intimum coelum venire nequeant, sed quod ex hac tellure, fuerint ex antiquissima Ecclesia; praeter quod ex aliis telluribus, nam innocentiae sunt; in coelo intimiori et interiori etiam dantur innocentiae, sed non tales, innocentiae illae constituunt quasi intimum eorum, sed dicendum est, medium eorum, sicut axem, seu nucleum; nec aliiuid coelum potest subsistere, nisi ejus medium, quasi intimum, sit innocentia, et quod reliqui tanquam peripheriae habeantur, in quas ex medio scaturit innocentia, nam in coelis nullus esse potest, nisi aliquid innocentiae habeat; tum quoque intimum coelum communicat cum intimiori, per medium ejus, nempe innocentias, et sic intimum per intimius cum interiori, inde communicatio potest intelligi, qualis, ab intimis, et a Domino, secundum ordinem, a Domino institutum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church