Spiritual Experiences (Odhner) n. 1201

Previous Number Next Number See English 

1201. Intimum coelum est, per quod Dominus, insinuat amorem verum conjugialem, hujus principium seu origo ex intimo coelo est, tum per medium coelorum inferiorum, inde quoque storge, nam coelestes intimi coeli ita amant infantes, multo plus quam parentes seu matres, imo adsunt infantibus et eorum curam habent, imo ut mihi dictum, in utero materno adsunt, et solliciti sunt de iis, ut nutriantur, ita praesunt uteris gestantibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church