1304. De formulis aequivocis, de sancta scriptura
Quidam ex usu, quidam ex contemtu, ceperunt eam consuetudinem, ut in familiari sermone utantur pro formulis irrisionis, aut nugarum, iis quae sunt sanctae
scripturae, sic putantes quod nugentur eleganter; sed talia sic adjunguntur corporeis ideis, et in altera vita eis {1} multum detrimenti afferunt, nam talia in ideis mundanis et corporeis, in altera
vita, separanda sunt, quotcunque sunt, consuetudine inducta, quod fieri solet, per varios discerptionis modos, quod scio ab experientia, quare caveant sibi, ut sancta prophanis {2} misceant, et sic
sancta prophanent, ideae enim similes redeunt, nempe, dum mundanae, etiam sancta eis cohaerent, et cum sanctae, etiam prophanae eis {1} adhaerent, quare ea sunt separanda, quod quidem quibusdam