1305. Ideae inter spiritus non sunt sicut voces nostrae, quod inde quoque concludi potest, quod ideae spirituum cadant in voces cujuscunque linguae, ut si dabile esset, quod spiritus cujusdam ideae, seu loquelae influerent in diversos, qui dissimili lingua forent, tunc omnes suamet lingua seu suomet idiomate perciperent eum loqui, tametsi uno modo loquitur, quare tales ideae inter spiritus se aliter habent, nam sic prophana sanctis mixta {3} illico appercipiuntur, ita feriunt statim eorum mentes, et percipiunt prophanationem, aliter ac homo. 1748, 11 Martius. @3 sic J.F.I. Tafel; ms. prophanae sanctis mixta sed forte legendum prophanae [ideae] sanctis mixtae$