1310. De malo haereditario et actuali
Quod parentium mala haereditaria transcendant in liberos, ac in nepotes, satis notum est, tam quod nascamur mali, et sic ex semine trahamus naturam malam, quam quod animus parentum evidenter conspiciatur in posteris, quod ex perplurimis constat, sicut amor sui, amor mundi {1}, amor terrestrium, lascivia, sic quae per actualitates acquisita a parentibus, usque a primis transcendant, si non reformantur. @1 ms. mudi$