Spiritual Experiences (Odhner) n. 1311

Previous Number Next Number See English 

1311. Sed haereditaria mala sunt diversa, verum talia, ut in infantibus, sic in pueris, non aliter appareant, ac quod temperari bonis queant, sicut colores nigri, virides, coerulei, cum luce, ut inde existant species quasi iridis-aliter {1} si mala iterum per actualitates adjiciuntur; amor sui in infante a parentibus talibus nato, est quasi niger, amor mundi, est quasi flavus, amor terrestrium, quasi viridis, qui tamen per temperaturas species pulchras induunt, sicut infantes in coelo. 1748, 12 Martius. Colores isti mihi visi sunt obscure, et quasi continuum quid, sic ut temperari queant; sicut quaedam aura aquea seu nimbosa. @1 ms. iridis, aliter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church