Spiritual Experiences (Odhner) n. 1312

Previous Number Next Number See English 

1312. Si veritates ut theses seu principia, accipiunt, tunc veritates innumerae deteguntur, et omnia confirmant

Notum est, quamcunque thesen seu quodcunque homo arripit ut principium, aut propositionis verum, accedunt plurima confirmantia, quae verosimilia sunt, sic falsitates tandem nascuntur, perplures ab una; at si veritas pro thesi accipitur, tunc nihil non confirmat; ut exempli causa, quod proposui spiritibus: dum haec veritas accipitur, quod spiritus non memoria, quali homo, gaudeat {1}, ita ut non sciat quid praeteriit, hoc quia est Divinitus ordinatum ac institutum, tunc inde affirmantia vera innumerabilia accedunt, ut {2} quod sic felicitas ejus summa existat, et quod aliter nulla felicitas, et nullum coelum, nam sic quisque anxius esset a praeteritis de futuris, desideraret, et quotidie curis angeretur, sicut homo; sic sibi fideret, nec regi se pateretur a Domino, et innumera alia, quae contraria sunt statui felicitatis, quare jussit Dominus, ut talibus curis non angeretur homo, crastinum diem cogitando [Matth. VI: 34]. 1748, 12 Martius. @1 in ms. gaudet in gaudeat emendatum esse videtur$ @2 ms. et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church