Spiritual Experiences (Odhner) n. 1313

Previous Number Next Number See English 

1313. Quod Dominus Deus Solus vivat

Spiritus valde indignantur, cum dixi, quod Solus Dominus Deus vivat, et quod nullus homo, spiritus ac angelus vivat ex se, seu habeat vitam ex se, et quod modo sit organum vitae; hoc quia spiritus non comprehendere possunt, variis demonstravi, sicut 1) quod sensus corporis seu corpus non vivat ex se sed ex spiritu, spiritus nec ex se sed ex ejus anima, sic anima nec a semet, sed a Domino, 2) tum quod homo non aliter putet, quam quod corpus ejus vivat, et usque animae post mortem, seu spiritus, cum quibus loquutus, usque vivant, tametsi corpus abest, quod in vita non crediderunt, tum quod anima putet se vivere ex corporeis, in quibus solam vitam ponit, cum tamen iis notum est, quod corporeum animae, et auferri possit, et [is] usque vivere interiori vita, et hoc similiter, quod iis ad oculum ostensum est, sic non denegatur; 3) [quaesivi,] quomodo velint concipere vitam hominis seu spiritus, num aliter ac formam seu organum, [vel] {1} num sicut vitalis flamma intus manens et accendens vitam-quod {2} {a} quia concipere nullus spirituali visione potest, hinc non potuerunt non consentire; quicquid ab hominibus potest contradici {3}, sunt nihil praeter voces, sicut quod vita ex vita, sic separatima {b}; 4) ita quoque spiritus meliores interiorem vitam vivunt quam animae recentes, angeli interioris coeli, adhuc interiorem, deposita priori, angeli intimioris coeli intimiorem, deposita interiori, quod concipere inferiores nequeunt, sed omnes superiores bene. 1748, 12 Martius. Nullus potest nunc unum verbum dicere; silent. @1 vide annotationem mox infra$ @2 ms. vitam, quod$ @3 ms. condradici$ @a h.e. quod [alterum,]$ @b h.e. quod vita alteram vitam producat separatam$

1313a. Affirmabant nunc angeli interioris coeli, dein angeli intimioris coeli, tum quoque angeli intimi coeli, quod hoc veritas ipsa sit. Vox ad me successive per spiritus venit, a coelis, affirmantibus. 1748, 12 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church