1316. De tumultu in coelo spirituum, ex conflictu opinionum de veritatibus
Aliquoties prius quidam tumultus similis quidem ortus est [cf. 243], nec tunc scivi aliud, quam quod omnium confusio esset, et sic ultimum judicium, nam quaedam idea ultimi quasi judicii est; apparet sicut chaos, nam auditur confusum murmur aut murmurans strepitus perplurium spirituum, qui nec aliter sciunt, quam quod tunc confunderentur omnia, societates enim dissolvuntur, et quilibet suamet opinione regitur, et quilibet pro se cogitat, ita non in societate seu communione, uno quasi spiritu, sed multis, quae quia variant, ex tacitis cogitationibus et simul ex murmurantibus loquelis, talis tumultus seu murmurans strepitus auditur, est quasi imago ultimi judicii, sic opinati etiam erant spiritus, nam sic num connecterentur amplius, consentirent, et quiescerent, non possunt non ignorare {1}; nesciveram prius quid tale esset, et cum spiritibus opinatus, quod tunc confunderentur omnia, nam est quasi confusio labiorum [cf. Gen. XI: 7-9] , seu chaos opinionum de certis veritatibus, quae cumprimis sunt objecta eorum cogitationum, ita chaos spirituale existere videtur. @1 ms. ignorare$