1317. Murmurum talium tumultus, seu sonus murmurum confusorum, erant triplicis generis, unum erat {1} circum caput circumquaque, solum confusio murmurum, et quidem ad aliquam distantiam circum, quod mihi dictum, fuisse solum cogitationum et inde erumpentium sonorum seu murmurum variatio, et sic confusio, ut unus non sciret, quid alter cogitaret et sciret, quale solet esse multae turbae simul et varie loquentis, et sic sicut aquae similiter fere sonantis, cui etiam assimilari in Verbo, reor [cf. Luc. XXI: 25, Apoc. XIV: 2]. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. erant$