Spiritual Experiences (Odhner) n. 1318

Previous Number Next Number See English 

1318. Alterum genus erat, quod successit; erat ad sinistrum tempus, sub me, sursum sonans, sicut curruum et equorum, permultorum, sicut dum similis sonus curruum et equorum exercitus auditur, aut permulti in plateis; hoc dicebatur mihi, quod esset conflictio ratiocinationum de veritatibus, quibus non fidem habere vellent, ita enim confligunt ratiocinationes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church