Spiritual Experiences (Odhner) n. 1421

Previous Number Next Number See English 

1421. Proinde erant sicut flammae, percurrendo subtilia {1}, et iis delectando, sic ea quae videram in coelis, quod dicebant se nosse; cumque iis dicebam, quod fortasse putent se nosse, et tamen non norint, quia, ea quae spiritus percipit in homine ex ejus memoria, putat se scire, et scivisse, usque percipiebam, quod in plano occipitis a tergo paulo ad sinistrum, esset multitudo eorum, qui simul id perciperent, et quod talem cognitionem habere possent, quia solum ad res et sic ad interiora attendunt, nec morari volunt in externis, nam talis memoria est penes spiritus. @1 ms. subilia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church