Spiritual Experiences (Odhner) n. 1445

Previous Number Next Number See English 

1445. Quod circumdarent tellurem Veneris ideo est, quia sic communicari possunt intimiora cum externis, per sensus interiores, alioquin non datur communicatio, ita sicut externa communicant cum intimioribus per sensum interiorem, prout non dari potest communicatio rationalium per memoriam ita dictam interiorem, hoc est, per sensum interiorem; qui ea non novit, is nec novit, quomodo homo potest gaudere facultate intelligendi, hoc est cogitandi, judicandii concludendi, denique determinandi, et volendi, nam talia non fluunt ex memoria idearum materialium, quae nascuntur immediate a sensibus externis, seu per sensus externos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church