148. Quod mala, quae accidunt homini, omnia et singula a malis spiritibus, tametsi non praemeditato, quia natura eorum talis, n. 148. [Malum = Spiritus]
148a. Quod spiritus mali inspirent affectiones cum persuasione, cumprimis qui sibi fidunt, et suae prudentiae tribuunt omnia; nam sibi nihil non arrogant, et se sapientissimos putant, cum tamen sapientia eorum sit insania, nam sapientia ex fine cognoscitur, et ii se ad finem ducunt, qui est infernum, n. 148a. Vide etiam scientia, Philosophia, doctus, praedicare. [Sapientia] Quod spiritus mali inspirent affectiones una cum persuasione, cumprimis qui sibi fidunt, et suae prudentiae tribuunt omnia, n. l48a. vide Sapientia. [Persuasio] Quod sapientia ex fine cognoscatur, et quod ii qui sibi arrogant omnia, et se sapientissimos putant, sint insanissimi, qui se ad finem ducunt, qui est infernum, n. 148a. [Finis] Quod de sapientia judicandum ex fine, et qui sibi arrogant omnia, et se sapientissimos putant, insanissimi {1}, seque ad finem ducant, qui est infernum, n. l48a. [Infernum] Qui se sapientissimos putant, quandoque sint insanissimi, n. l48a, vide Sapientia. [Insania] @1 ms.in insanissimi ubi in nobis delendum esse videtur$
148b. Quod spiritus mali imprimis velint, quod spiritus sanctus sint 1, et quod Dominus absque iis nihil agere possit, n. l48b: sed quaesitum a quonam procedant, annon ex quodam gentilium deo, baale aut alio, ib. [Sanctum] Putant imprimis mali spiritus, quod spiritus sanctus sint, et quod Dominus absque iis nihil agere possit, n. 148b. [Spiritus] Mali spiritus volunt quod spiritus sanctus sint, sed quaesitum a quibus procedunt, nonne a quodam gentilium deo, baale, aut alio, n. 148b. [Dii] @1 ms. sit$
[VOLUMINIS PRIMI, liminarium sectio tertia, continens tres annotationes apparentes in fronte Indicis Biblici Esajae et Jeremiae, et evidenter pertinentes ad Experientias Spirituales] {1} @1 vide praefationem hujus voluminis sub capite "Three annotations"$
148c. Loquela antiquae Ecclesiae erat sicut paradisus terrestris, e quo percipiebant coelestem; similis loquela est Prophetarum, nam per ea quae ibi leguntur, spiritualia et coelestia intelligenda sunt: sed coelestis is paradisus tempore in mere mundanum et terrestrem mutatus est; adventu Dei Messiae porta a paradiso terrestri ad coelestem aperta est; et ad Adventum Ipsius in gloriam, iterum aperienda.
148d.
In regenerando praecedunt intellectualia, in regenerato praecedunt voluntaria. Homo formatur a mundo per cupiditates, et inde
148e. 1747, d. 7 Aug. st. vet.: mutatio status in me, in coeleste Regnum, in imagine.
[Hic incipit textus hujus operis materiae prius a Dr. J.F.I. Tafel sub titulo Diarium Spirituale excusae.]{1} @1 ad hoc ut circa totius operis compositionem, bene perlegas praefationem hujus editionis$