Spiritual Experiences (Odhner) n. 149

Previous Number Next Number See English 

149. [VOLUMINIS PRIMI, extractorum sectio prima, continens paragraphos 149 ad 205, originaliter ex Indice Biblico Esajae et Jeremiae extractas] {1} @1 vide praefationem hujus voluminis sub capite "Numbers 149 to 205"$

De Terrore eorum, qui perversam vitam egerunt

Observatum est inter spiritus, qui instructi perverterunt viam suam, quod prae aliis {1} maxime terrentur et tremefiunt {a} ad judicium veritatis, sic ut illico despondeant animum, alii vero non ita; imo ad supplicationes humiliores quam alii confugiunt, nec sciunt ubinam semet abscondant; at vero, illico ac a terrore redeunt, ad priorem animum et fastum redeunt, seque solos in universo coelo putant esse, quod hodie appercepi. 1747, d. 9 Oct. st. v. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. alii$ @a < tremefacere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church