1491. Illi tales sunt prima apparentia, ut non suspicari de iis talia quis possit, societas talium agit namque molliter, sicut spiritus boni, imo angelos simulant, fluiditate, ac miratus sum quod tales essent, cum id mihi diceretur, sed dictum, quod dum in societate sunt, simul agere tenentur, caveturque ne unus alterum aliquo modo laedat, aut alicui injuriam dicat, minus faciat, ut primum hoc fit, tunc unus contra alium, sed interius, sunt {1}, quod repraesentatum mihi fuit, per fluiditatis eorum mutationem in subtiles quasi collisiones, sicque dissipantur, et in alias societates mittuntur, usque dum nullibi permanere possint, et odia seu amores vindictae erumpunt, sic manifestantur coram spiritibus et angelis; quia coelestes in vita corporis simularunt, etiam in altera vita coelestes simulare permittitur, imo etiam apparent alte supra caput antrorsum, ubi coelestes, (locus eorum seu altitudo nihil facit, ut prius observatum videas [639]). @1 ms. interius sunt$