Spiritual Experiences (Odhner) n. 1492

Previous Number Next Number See English 

1492. Cum tandem detecti sunt, et iis permissum sua internecina odia, exercere, et sic appareat, non solum quod tales sint, sed etiam qualia odia sint nam immittuntur similium consortiis, qui intendunt eorum odia, inde aparet, num plus aut minus sit, et quidem [num] ex renisu, quod cogantur talia dicere ac agere, vel ex consentiente animo, quod coram praesentibus satis manifeste percipitur.

1492a. Secundum qualitatem et gradum odii, vindictam spirantis, dein puniuntur; punitio prima solet esse, quod demittantur deorsum in infima terrae, apparet sicut in terram profunde per foramen tenebrosum, sic quasi ad centrum ejus, imo ulterius, secundum gradum odii; nam quidam ita delectantur vindicta, et tam dira, ut prius videas [1488-90], ut eorum vitae delitiae in iis positae sint, ita non facile exstingui possunt, sed in altera vita nusquam desunt poenarum genera unicuique sceleri respondentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church