Spiritual Experiences (Odhner) n. 1493

Previous Number Next Number See English 

1493. Dum per foramen hoc tenebrosum demittuntur, simul iis species {1} terroris incutitur, seu (fasa {a}) sicut dum quis in tenebroisissimis scrobibus est, et horret, talis incutitur, et simul tenentur in vindictae cupidine, et quousque durat cupido, et augetur, altius demittuntur, imo fere ad alteram telluris, quam videntur quasi transire, partem; et hoc cum varietate; perciputur enim satis manifeste, spiritibus, sicut mihi, repreaesentative num odia sua intus teneant, sic ut ea coerceant, ne erumpant, aut num erumpant, si non erumpunt, tunc huc illuc versantur, quare hoc se habet secundum odii diversitatem, ac similia; horror, ut dictum, quasi in scrobibus et artis cavernis montium, incutitur, qui quoque intenditur, et remittitur. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. specie$ @a = horror (vox suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church