Spiritual Experiences (Odhner) n. 1497

Previous Number Next Number See English 

1497. {1} Ii itaque in talem locum conjiciuntur, ubi sibi apparent tales serpentes, qui dracones vocantur, et ibi vivunt in diris phantasiis, non quidem sibi nocent, sed sunt quasi nulla rationalitate; sed sicut tales bestiae, ita per saecula manent, usque dum vida eorum prior mutata sit, nam quia vitae eorum delitiae in vindictis fuerunt, nec possunt exstingui nisi vita, ideo tales manent, dum non amplius sciant, quod homines fuerint; ita perit prior vita, tametsi manet, et superadditur facultas aliam vitam agendi, in qua facultate dum tenentur, inter spirituum quorundam genera, teneri possunt, sed quales sic sunt, nondum licuit mihi scire. 1748, 18 Martius. @1 1496 deest$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church