1498. De idea spirituali
Ideae spirituales multo pleniores sunt iis ideis, quas homo in vita corporis habet, et perspicere possunt {1} plura, quam homo, sicut, dum in ideis spiritualibus tenerer, quodammodo videre potui, quomodo haec, quae de inferno et coelo, detecta sunt, hominis dati fidem ingrediantur, cum enim homo seu anima primum notus sit, qualis ejus vita {2}, seu qualis amor, inde scire datur, spirituali idea, quid credituri de iis, num rejecturi inter fabulas, et nugas, num appellaturi enthusiasmum, num visionem, et cujus generis, num prorsus blasphematuri, num recepturi; et similia; dum enim Dominus ideam implet, et sic visum dat, talia satis manifeste videntur; quid non coelum? sed Qui Solus videt, est Dominus, quare omnia quae vere videntur, sunt Domini, alioquin falsa vident pro veris, et falsa credunt vera: Dominus facultatem ita videndi, diminuit, et auget, sed sunt modo exteriora, et proxime interiora; at interiora quae sunt mentis rationalis, nemo videt, nisi Solus Dominus, ita quid venturum, quem effectum habitura {3} haec et illa, quae permittuntur spiritibus, etc. etc. 1748, 18 Martius. @1 ms. potest$ @2 ms. vitae$ @3 ms. habutura$