Spiritual Experiences (Odhner) n. 1533

Previous Number Next Number See English 

1533. Quod spiritus non aliter putaret, quam quod scriberet

Cum scripsissem quaedam, spiritus qui prope erat a sinistro, postquam scriptum erat, gratias mihi egit, quod adjuvassem eum in scribendo, ego sciens {1} quod putaret [se] esse memet, sicut solet; discessit, et dixit aliis, quod non aliter scivisset, ac quod {2} is scriberet, sed nesciret, an putaret suam esse manum, quae scriberet, ita alii spiritui dicens {3}, et reor, si apud alium fuisset, quod vix aliud scivisset, quam quod is sua anu scripsisset; tales sunt cooperationes spirituum cum homine, alii quoque erant longius a me, qui aliquid sibi quoque vindicare vellent: ita quomodo spiritus cooperantur, constare potest. 1748, 19 Martius. @1 vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @2 ms. quos$ @3 ms. cum alio spiritu ubi alio spiritu in alii spiritui emendatum est sed deletio cum omissa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church