1534. De agnitione Domini in coelis
In spirituum coelo boni spiritus sentiunt sicut extra se, quod Dominus sit, sic ut fides in Ipsum circumaffundatur, quod varie expertus sum, et quidem diu, cum varietate, quondam sicut circumfunderer Ipso Domino, porro aliter, sicut tenear in fide ab extrinsecus, et mens non relaxetur, quin {1} quasi in aura fidei sit. @1 J.F.I. Tafel quia$
1534a. Cumque spiritus adessent, qui me facerent vacillare, et tunc haec quasi atmosphaera paulum attenuata est, tunc aufugere debui ad principia, et quidem ad ea in axiomatibus, tum ad ea quae in corpore nostro, quod anima regat corpus et diversissimas ejus functiones, sicut unum, et quod voluntas sola imperet mille musculis simul.