1558. De infidelitate Christianorum
In praesentia plurium spirituum, ac ut reor, etiam Mahumedis, mecum cogitavi, quod erat tacite loquens {a}, (nam cogitatio mea est loquela), quod mirum sit, tam paucos in altera vita quaerere Dominum, ex iis qui Christiani dicuntur, et tamen alii, qui sectatores et cultores sunt hominum, imo diabolorum, suos, quos coluerant in vita, quaerant, et ibi adorent, quod constat ex iis qui quaerunt Muhamedem, qui Abrahamum, Jacobum, Mosen, qui idola sua, sed responsum tuli, quod spiritus mali, et diaboli percipiant, et sentiant id, et aversentur, et odio habeant, quicquid Divinum est, non ita quod iis convenit, seu diabolicum, ideo in vita corporis, ac post vitam corporis, contranituntur; quod satis manifestum indicium quoque est, quod Dominus sit Deus, regens Universum. 1748, 19 Martius. @a h.e. loqui$
1558a. Quomodo in hoc mundo incolarum animi sint in communi {a}
1558a. In communi id resultat ex iis quae de incolis tellurum hujus mundi revelata sint, nempe quod telluris Veneris, et nostrae telluris sint, qui corporea, et eorum appetitus, ita qui terrestria, tum quoque mundana inferiora constituunt, ita qui regunt sensus externos. @a paragraphi hujus articuli in ms. non numeratae sunt$
1558b. Quod spiritus telluris Jovis referant seu constituant ideas rationales, nam absque cura eorum quae sunt sensuum corporis vivunt, sunt ut ita dicam, quasi humus, quibus interiora, et sic his intimiora inseminantur; nam absque idea interiori rationali, ea quae interiora adhuc sunt, et intimiora, non inseminantur; est differentia inter [illas et] ideas quae {1} oriuntur a sensibus externis, nempe quod [hae] loquaces sint. @1 ms. ideas, quae$
1558c. Quod spiritus telluris Saturni sint sensus interior, seu ratio.
1558d. Quodque spiritus telluris Mercurii sint cognitiones.
1558e. Quodque spiritus telluris Martis sint cogitatio.