Spiritual Experiences (Odhner) n. 1559

Previous Number Next Number See English 

1559. Quod plura sint, quae idea spirituali comprehendi queant, quam quae credi possint

Idea spiritualis est ea, qua homo, dum quasi spiritus vivit, et sic quasi separatus a corpore agit, cogitat, [ideae spirituales] sunt, ut dictum [1498] ideae pleniores, et perceptibiliores rerum, ut ab hoc quoque exemplo constare potest, quod idea spirituali ad vivum possit sciri, et percipi, quomodo se habet, quod homo ex se nihil usquam cogitare, minus agere possit, quod non sit peccatum, imo dum ex se bonum intendit, sic sui conversionem, ac poenitentiam ex semet, quod usque sit peccatum, et quidem non solum in communi, sed in singularissimis, tale sisti potest ad ideam spiritualem, et ostendi ad vivum; quod mihi ostensum est quandoque, et putavi, quod sic {a} cogitarem, quia non licuit sic {b}-ita {1} bonum, imo optimum, sic putatum-sed {2} usque percepi quod esset peccatum, quia a me; ut cum quoque me convertere vellem ad Dominum, et sic applicare mihi aliquid bonum, sicut bonum fidei, bonum obedientiae, bonum mandati in Verbo, usque tamen percepi quod peccatum esse {3}, in singulis imo singularissimis, sic ut in homine nihil sit nisi spurcum, et pollutum; sic exercitus, usque ad indignationem, quod sic nihil usquam boni agere potuissem, similiter spiritus quoque ita sunt exerciti, usque ad indignationem, dicentes, quod sic nesciant, quid boni agere possint, quia sic jussum est. @1 ms. sic, ita$ @2 ms. putatum, sed$ @3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @a h.e. hoc modo$ @b h.e. illo modo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church