1560. Exinde evidenter fluit, quod nihil dari bonum in homine possit, sed omne bonum sit Domini, et quod homo nihil boni, minus fidei sibi arrogare possit; et quod hoc fidei sit, et quia hoc fidei, etiam hoc donetur, cum enim ex me quoque id cogitem, quod id donum sit Domini, quodque sic relinquendum Domino in me bonum operari, etiam hoc peccatum est quia a memet, quare quocunque se vertit homo ex se, peccatum est, quare omne bonum est Domini; sed hoc quia absque idea spirituali, separata a corpore, percipi nequit, scire possum, quod ut incredibile hominibus sit, sed quod usque ita se res habeat, contestari possum. 1748, 20 Martius.