Spiritual Experiences (Odhner) n. 1592

Previous Number Next Number See English 

1592. Spiritus mali etiam talem hominem pro nihilo aestimant, sic quoque eum vocant, nec sciunt aliter, habent eum pro instrumento quasi mortuo, quod deducunt ab eo, quia putant se esse hominem, caetera nesciunt, quia in vera fide non sunt; nam non credunt aliter, quam quod vita sit proprium spiritus; cumque hoc dicitur, putant, quod Dominus sit causa mali, cum tamen hoc ex forma eorum veniat, quae eorum est, sed forma est modo organica, in se omnis vitae expers, formata solum, ut vita eam agere possit; et quia tales formae sunt, etsi vellent, usque non possunt aliter cogitare, nam fides est donum Solius Domini, proinde perceptio quae est fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church