1593. Quando spiritus in coelum aufertur, quod tunc a spiritibus quasi auferatur
Quod distantia in spirituali mundo se habeat sicut interiora [constat], quo enim interiores eo magis distant; sed aliud est distantiae apparentia. {1} Cum autem spiritus in coelum aufertur, tunc putatur prorsus disparere a spiritibus, tametsi [tales] praesentes sint, et eos ducunt; interioribus meis paulum eram in coelo, quod percepi ex angelorum choris, quos quidem non intellexi, sed percepi, quod interiora mea in coelo essent; tunc audivi spiritus, me quaerentes, dicentesque quod "non hic est," nescientes ubinam essem {2}, cum tamen loquebantur ideis materialibus, quales sunt memoriae particularium, ita vocibus; et sic [percepi] quod usque adessem proxime, etiam in eorum loquela, quod nesciebant. @1 ms. apparentes ut videtur$ @2 in ms. esset in essem emendatum$