1604. Sed abusus est, quod maneant philosophi in terminis, et de iis disputent, nec conveniant, inde omnis idea rei perit, et hominis captus ita finitur, ut postea nihil sciant, praeter terminos: proinde cum comprehendere volunt res suis terminis, tunc congerunt modo tale terminos, et sic rem obscurant, ut nihil prorsus intelligere possint, ita lumen eorum naturale occoecatur; sic enim homo non eruditus multo extensiores ideas habet, ac [melius] videt quid verum, quam philosophus, talis manet in suo coeno, sicut sus-quare {1} sus talis, seu aper mihi repraesentatus est-fitque {2} fera in sylvis, nam errat sicut fera in veritatibus, quas dilaniat, ac occidit. @1 ms. sus, quare$ @2 ms. est, fitque$