Spiritual Experiences (Odhner) n. 1603

Previous Number Next Number See English 

1603. Sed instructi sunt, quod philosophica mea, nihil aliud essent {1}, quam quaedam ideae, simplicioribus terminis {1}, pronuntiatae, sicut dum dico, subjectum et praedicatum'' quod significet, id: quod praedicata seu ea quae praedicantur applicari debeant ad id quod significat subjectum, ut dum agitur {1} [de aliquo] in prophetis {1}, id applicari potest ad fidei quendam articulum, ad fidem, ad mentem hominis, intimiorem, tum interiorem, ad Ecclesiam, ad coelum, sic id quod tunc assumitur, aut intelligitur {1}, id vocatur subjectum, caetera {1} quae tunc dicuntur, et applicanda sunt, dicuntur praedicata, sic ut praedicata applicanda sint subjecto: idem hoc aliter quoque exprimi potest, absque talibus vocibus, ac similiter intelligi, et postea dici, quare solum sunt ideae verae, quae sub talibus formulis, terminis, comprehenduntur, ita quod sit loquela quaedam philosophica, concinnior quam loquela alia, aliter enim per ambages eadem res exprimenda est, quod fieri solet, ab iis, qui non norunt eos terminos, et quidem clarius, nisi a rebus {2} {a} iib fluant. Similiter in aliis, sicut quid forma, quid qualitas, et similia, quae modo sunt ideae veritatum, inservientes iis, qui interiora, ac intimiora, exprimere volunt brevibus. @1 hoc verbum in ms. stilo alieno attactum est$ @2 ms. ea$ @a h.e. termini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church