1609. De coelo interiori
Eram in coelo interiori, et mecum tunc in suo mundo erant quidam spiritus; et tametsi in coelo, non eram in quadam idea exstatica, sed in corpore, Regnum enim Domini est in homine, et ubivis seu quocunque loco, ita, beneplacente Domino, homo in coelum perduci potest, et tamen non in idea exstatica; talis eram, qualis nunc cum haec scribo, sed interior in exteriore, quae causa, quod etiam spiritus erant, [cum] quibus eram {1} in mundo eorum, nam in mundo spirituum est nostra ratiocinatio, et nostrae cupiditates, in corpore iis respondent sensualia. @1 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel cum$