Spiritual Experiences (Odhner) n. 1610

Previous Number Next Number See English 

1610. Coelum itaque interius est in gradu intra mundum spirituum, nam mundus spirituum separatus est a coelo, quia spiritus trahunt sua a corporeis, ita cum corporeis et mundanis sunt conjuncti, seu potius, mundus spirituum se ad corporea nostra habet {1} sicut mundus atmosphaericus crassior, ad aqueum {2} et terrestrem; quare mundus spirituum possidet interiora corporeorum. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. habent$ @2 ms. aqeum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church