1630. Postea ex summitate coeli, sicut e zenith, quidam intelligentes sed ex scientiis naturalibus et principiis philosophicis, mecum loquuti sunt, qui tales erant, quod sibi persuadere voluerint de veritatibus fidei, ex principiis philosophicis, et scientiis, sic confirmantibus, sed ex suamet intelligentia, hoc simile apparebat, nempe quod ideae eorum clausae essent, nec ulterius irent, nam Dominus Solus operari debet.