Spiritual Experiences (Odhner) n. 1631

Previous Number Next Number See English 

1631. Ostendebatur mihi per vivam experientiam, quomodo eorum operationes fiant, scilicet non per gyros, sicut coelestes, sed per reciprocationes quasi fluviatiles, cis et retro, tales repraesentabantur communes idearum illorum operationes, quae ut fiant genuinae, circumflecti debent, et sic per gyros formae sisti. Per vivam experientiam quoque mihi significatum est, quale id se habet, nempe per insinuationem talium in labia, et sic in os ac in interiora capitis, quo significabatur, quod per viam ab externis influant talia in ideas eorum, non autem per viam ab internis; communicatio per labia significat ideas per viam sensualem captas, at vero genuinum est ut a Domino [influant], sic per viam internam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church