Spiritual Experiences (Odhner) n. 1641

Previous Number Next Number See English 

1641. Quod nec aliter esse queat, unusquisque potest persuaderi ex iis omnibus quae visui externo objecta sunt, qui visus, tametsi nobis tam acutus apparet, usque tam hebes et obscurus est, ut vix obscurius, sicut ex omnibus quae usquam visui objiciuntur ita manifeste constare potest, ut nemo possit dubium fovere: visus noster interior, quem putamus subtilem, tam crassus est, ut-sicut {1} aliquoties dixi spiritibus, qui putabant se acute cogitare, sic ut nemini intelligeretur- {2} si unam modo ideam, quantum ei inesset, conspicerent, inibi cohortes elephantorum, exercitus et phalanges quando serpentum repraesentarentur, si patescerent: quod spiritus nec possunt credere, quia minimum eorum putant, sicut homines plerique in terris, esse omnium acutissimum. {3} 1748, 23 Martius. @1 ms. ut, sicut$ @2 ms. intelligeretur, quod$ @3 ms. minimum acutissimum...minimum fortasse erronee pro minimum... minimum acutissimum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church