Spiritual Experiences (Odhner) n. 1642

Previous Number Next Number See English 

1642. Quod qui talis est, ut non sibi aliquid meriti tribuat, omnia dentur illi, qui vero sibi arrogent, iis nihil detur

Cum spiritibus loquutus de eo, quod nihil quicquam alicui adimere seu furari debeant, si vel minimum esset, et quod sic quia fideles, dono accipiant multa; similis se res habet apud spiritus, qui aliquid sibi tribuit meriti, et ideo sibi vindicare [vult] {1} ea, quae Domini sunt, ei nihil datur, quia talis est, nec ei, qui nihil auferre seu sibi tribuere velit, ex causa ut multa seu omnia obtineat, quod sapit astutiam, at vero qui in fide sunt, seu fideles, non possunt quicquam auferre, aut sibi vindicare, quia a Domino ducuntur, ideo non possunt, quare ii sunt, qui multa, et quidem omnia quae usquam desiderann, obtinent. 1748, 22 Martius. @1 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church