Spiritual Experiences (Odhner) n. 1669

Previous Number Next Number See English 

1669. Dicebant spiritus isti, quod nusquam fuerint corpore induti, nec appareant sibi {1} in corporis forma, sed modo in nubis, vix ad formam humanam, quidam spiritus aliquoties mihi ita repraesentati sunt, nempe ut candidae nubes, cum rudi forma humana, vix noscibili; cumque interrogarem unde, dicebant se non scire, nam non volebant se usquam {2} corporeos fuisse; persuadebar exinde, quod de spiritibus telluris Jovis bene loquuti sint, fuisse ab ea tellure, quia ii etiam contemnunt prorsus sua corpora, et volunt vivere sicut spiritus in tellure, non sicut corpore induti, quare vocabant corpora ista vermes, seu cibum vermiculorum, et quia ita cogitant, et cogitatio ista se insinuat in spirituum ideas, inde ideae formantur serpentinae. @1 interpositum in ms. supra sibi corporis$ @2 ms. usque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church