Spiritual Experiences (Odhner) n. 1670

Previous Number Next Number See English 

1670. Num autem fuerint ex quodam satellite Jovis, qui sicut luna, non simili atmosphaera circumcinguntur, et sic quod ii in tali mundulo, aliter creati sint, seu alio corpore praediti, nondum scio, quamvis id mihi dicebant; nam quia nullam ideam habere potui hominum nisi talium, qui in telluribus atmosphaera circumdatis vivunt, ideo, tametsi mihi ignotum, quia nullam talium ideam habere possum, non plane rejicere velim, nam formae corporeae se habent prorsus secundum statum atmosphaerarum et plurium in telluribus, in quibus sunt. 1748, 23 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church