Spiritual Experiences (Odhner) n. 1675

Previous Number Next Number See English 

1675. Spiritus quidam increpator venit ad me, sed non, sicut {1} ii qui de spiritibus telluris Jovis [541, 545], ad latus adstitit, ac ita locutus est, sed supra caput circa fontanellam [seu] fontem pulsatilem {2}, ibi erat, et mecum loquebatur, is potuit explorare ea, quae minutiora erant, ac {3} ea depromere, et quidem cum concinno nexu, adeo ut cogitationem contineret in rebus continentem, nec abinde discedebat, deprompsit ea quae inveniebat, et me increpabat, quaedam producere ei non concedebatur, quae producebat, erant talia, quae putabat mea esse, ac me in causa; cumque aliquantum cum eo loquutus, intelligere dabatur, quod esset ex spiritibus eorum, de quibus nunc, qui increparent homines, in vita eorum, sed subtiliter, inde etiam concludere potui, quod homines istius regionis seu telluris essent admodum profundae cogitationis, et sic quod tali modo increparentur, quare mihi dabatur similiter loqui, voluit similiter angelus fieri, sed cum dicerem, quod id non angelicum esset, inquirere solum mala hominis, sed bona, et sic excusare mala, institit dicere, quod emendationis gratia id factum, sic bonum, at cum audiebat, quod id non angelicum esset, mihi regerebat, quod nec angelicum esset, ita cum eo loqui, et ejus mala detegere, cui cum dicerem, quod hoc non aliter esse posset, quam dicere quum res se ostendit, et quod sic non ejus mala inquiram, sed is suamet mala mihi manifestet, proinde quod {4} is sibi sic ea dicat, nam ab eo venit hoc quod diceretur a me, tunc noluit amplius remanere, id usque amans, quod dixerim eum potuisse angelum fieri, modo talia non amet; quod angelus potuisset fieri, id eum exhilaravit, de qua re aliquantum cum eo loquutus. @1 ms. non sicut$ @2 in ms. fontem pulsatilem supra non deletum fontanellam scriptum $ @3 ms. erant; ac$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. quis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church