1676. Praeterea ostendebatur mihi, quali forma spiritus isti meliores sint, nempe quod sicut nubes nigra, cui candidum humanum inspersum esset, absque ulla forma, sicut nubes radiata solet esse, dicentes quod candidi intus sint; tum quod sperent se angelos fieri, tunc nigrum hoc verti in pulchre coeruleum, quod mihi ostensum, quod erat splendide coeruleum, inde quoque concludere potui, quod essent ex ea regione, seu ex ea tellure.