Spiritual Experiences (Odhner) n. 1720

Previous Number Next Number See English 

1720. Imo asseverare possum, quod dolores eorum, terrores, et similia, iis paene tam sensibiles sint, sicut in corporibus, quod permultoties fassi sunt, ac nisi Dominus eorum phantasias auferret, sic corporea eorum in animo remanentia, cruciarentur cum multo pluri cruciatu, ac in corpore suo, mali enim spiritus, et diaboli turba, non solum tales phantasias habent, sed similes quoque imprimunt animis eorum, quos cruciant; quae nisi Dominus auferret, ac leniret, infernum habuissent, multo dolorificentius, quam usquam si corpora orum in cruciatu dolorum intensissimorum tenerentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church