Spiritual Experiences (Odhner) n. 1721

Previous Number Next Number See English 

1721. Qui constituunt membranas interiores corporis, sicut pleuram

Sunt spiritus, per quos alii loquuntur, ac ii vix intelligunt quid dicunt, nisi parum ab iis, dum in loquela unt, id fassi sunt, quod non sciant quid dicant, sed usque quod loquantur; hoc quoque satis evidenter auditum est, quod alii per eos locuti sint, et quod deferant sic aliorum loquelam, nam tale auditur satis manifeste; sic quasi nullas ideas habent, sed voces. In vita corporis fuerunt ii, qui modo blaterarunt, ac nihil cogitaverint quid dixerint, amaverintque loqui de omnibus, sive id intellexerint, sive non.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church