Spiritual Experiences (Odhner) n. 1787

Previous Number Next Number See English 

1787. Quomodo vita in corpore continuatur post mortem

Erant quidam, qui in corpore lascivam egerunt vitam, et qui quoque infecti erant, aliosque infecerunt contagione sua et lue, hi, ut autumare potui, non diu post mortem corporis eorum ad me venerunt, nesciebant enim quod in altera vita essent, et observabam, quod similiter hic vivere vellent, sicut in corporibus suis; vita eorum in corpore erat, quod insidiati sint uxoribus, et adulterium {1} absque conscientia, commiserint, sic ubicunque allicere uxores aliorum in adulterium [potuerunt] {2}, id conquisiverunt, et quia nesciebant se in altera vita esse, similem [vitam] cupiebant. @1 nisi cum J.F.I. Tafel legeris adulteria$ @2 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church