Spiritual Experiences (Odhner) n. 1788

Previous Number Next Number See English 

1788. Cumque iis dicerem, quod non simile sit in hac vita, ac in altera, quidem mirati quod in altera essent, sed mox obliti, continuabant, quaerentes ubinam essent domus, ubi insidias tales continuare possent: dicebam iis, si non {a} respectum haberent spiritualium peccatorum in similibus, ne scilicet, amor conjugis per similia allectamenta dissociaretur a conjugis sui, et quod sic contra ordinem spiritualem esset, sed haec nihil attendebant, nec intelligebant; porro, si non timerent leges, et punitiones ex lege, quia jamdum manifestatum est, ut sciant quod talia patrare cupiant, sed hoc nihil curabant; tum, annon sui famae timerent, quia sic diffamarentur, sed hoc neque curabant, nam quales sint, et quid curant, idea spirituali illico percipitur: at cum dixi, si forte, quia notum, a domesticis tractarentur male, et sic verberibus afficerentur, et quidem forte gravioribus, quam praescire possent; haec solum timebant; sed usque obliti dictorum, continuabant, et mihi repraesentabantur cogitata eorum interiora, quae spurcissima essent, tum dicebantur insidiae, quales animo moverent, quae tales erant, ut nemini {1} id dicere liceat; exinde constat, quod interiora eorum prorsus in altera vita propalentur coram spiritibus, et magis coram angelis, qui interiores eorum cogitationes ad amussim scire possunt, dum in statu simili post mortem tenentur, imo cordis omnium eorum cogitata, nam repraesentabantur ab iis, qualia essent, quae spurcissima; tum quales sunt quidam in vita corporis, qui nihil nefans autumant esse, adulteria, et talia, cum tamen ita inquinent spiritualem eorum vitam, ut absque poenis satis vehementibus auferri nequeant: de iis dictum mihi est, quod tales in conjugiis postea contra conjuges suas aversationes capiant, aliter qui non tali cupidine vivunt. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. nemo$ @a = annon$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church