Spiritual Experiences (Odhner) n. 1789

Previous Number Next Number See English 

1789. Quod eorum orationem ad Dominum attinet, quae {1} mihi quoque ad vivum detegebatur, nihil quidem dubitare videbantur de iis, quae didicerant a praeceptore, sed nullum alium sensum, quam verbalem seu literalem orationis habebant; ita ut corporei essent, nec quicquam spirituales. 1748, 30 Martius. {2} @1 ms. qui ut videtur$ @2 infra paragraphum apparet manu B. Chastanier hic Desinit volumen II Domini Spence (vide praefationem hujus voluminis); post quod sequitur pagina vacua$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church