Spiritual Experiences (Odhner) n. 1820

Previous Number Next Number See English 

1820. Mecum ratiocinati sunt de Domino, quod mirum esset, quod non audiat preces, quando precati sint, et sic opituletur supplicantibus iis, respondebam, quomodo audiri possent, cum pro fine haberent talia, quae contraria sunt statui salutifero generis humani? quia precarentur pro semet, contra omnes, sic contra totum genus humanum, quod quidem agnoscere {1} non volebant, nam propter se quidem, sed ut regerent omnes, ita nihil potuerunt respondere; quia sic claudi coelum, non autem aperiri, percipiebant. @1 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church